Prof. Giuliano Mion

Etiamsi thesauros dixeris innumerabiles, nihil vero et germano amico potest equiparari. Primum autem dicamus quantam voluptatem habet amicitia: gestit gaudio amicum videns et diffunditur; cum eo conjungitur quadam conjunctione, quae ineffabilem animo habet voluptatem: et si solum ejus meminerit, mente assurgit et attollitur. De germanis loquor amicis, qui sunt unanimes, qui pro amicis mori elegerint, qui ardenter amant. Ne mihi, cogitantes eos qui leviter amant, et sunt mensae socii, et amici nomine, existimetis arguere id quod dicitur.